monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 10, 0, 10
non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de corio eius nobis satis fieri? nec sum ex iudicibus severissimis, qui omnia ad exactam regulam redigam. multa donanda ingenis puto, sed donanda vitia, non portenta sunt. si qua tamen tolerabiliter dicta sunt, non subtraham, licet non [plura] (multa) videantur; (plura) vos subiciatis. MOSCHUS non incommode dixit sed ipse sibi nocuit, nam dum nihil non schemate dicere cupit, oratio eius non figurata erat sed prava. itaque non inurbane PACATUS rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutavit: poteram, inquit, dicere: ave, Mosche. ipse ab eloquentia multum aberat; natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas nulli non impressit aliquid, quod effugere non posset.